monumenta.ch > Hieronymus > 'versipellis' in 'Epistulae, 2, 45'
Hieronymus, Epistulae, 2, 44. AD MARCELLAM. <<<    

45. AD ASELLAM. SHOW APPARATUS

1  Si tibi putem gratias a me referri posse, non sapiam. Potens est Deus super persona mea sanctae animae tuae restituere quod meretur. Ego enim indignus nec aestimare unquam potui, nec optare, ut mihi tantum in Christo largireris affectum. Et licet me sceleratum quidam putent, et omnibus flagitiis obrutum, et pro peccatis meis, etiam haec parva sint: tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos, bonos putas. Periculosum quippe est de servo alterius iudicare, et non facilis venia, prava dixisse de rectis. Veniet, veniet illa dies in qua et mecum dolebis ardere non paucos. 2  Ego probrosus, ego versipellis et lubricus: ego mendax, et Satanae arte decipiens. Quid enim est tutius, haec vel credidisse, vel finxisse de insontibus, an etiam de noxiis credere noluisse? Osculabantur mihi manus quidam, et ore vipereo detrahebant: dolebant labiis, corde gaudebant. Videbat Dominus et subsannabat illos, et miserum me servum suum futuro cum eis iudicio reservabat. Alius incessum meum calumniabatur et risum: ille vultui detrahebat; hic in simplicitate aliud suspicabatur. Pene certe triennium cum eis vixi. Multa me virginum crebro turba circumdedit. Divinos Libros, ut potui, nonnullis saepe disserui. Lectio assiduitatem, assiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat. Dicant, quid unquam in me aliter senserint, quam Christianum decebat? Pecuniam cuiusquam accepi? munera vel parva, vel magna non sprevi? in manu mea aes alicuius insonuit? obliquus sermo, oculus petulans fuit? Nihil mihi aliud obiicitur nisi sexus mens, et hoc nunquam obiicitur, nisi quum Ierosolymam Paula proficiscitur. Esto, crediderunt mentienti: cur non credunt neganti? Idem est homo ipse qui fuerat: fatetur insontem, qui dudum noxium loquebatur, et certe veritatem magis exprimunt tormenta quam risus: nisi quod facilius creditur quod aut fictum, libenter auditur, aut non fictum, ut fingatur, impellitur. 3  Antequam domum sanctae Paulae nossem, totius in me urbis studia consonabant. Omnium pene iudicio dignus summo Sacerdotio decernebar. Beatae memoriae Damasus, meus sermo erat. Dicebar sanctus: dicebar humilis et disertus. Nunquid domum alicuius lascivioris ingressus sum? Nunquid me vestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio? Nulla fuit alia Romae matronarum, quae meam posset edomare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus pene caecata; quam continuis noctibus misericordiam Domini deprecantem sol saepe deprehendit. Cuius Canticum Psalmi, sermo Evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium. Nulla me potuit alia delectare, nisi illa, quam manducantem nunquam vidi. Sed postquam eam pro suae merito castitatis venerari, colere, suspicere coepi, omnes me illico deseruere virtutes. 4  O invidia primum mordax tui! O Satanae calliditas semper sancta persequens! Nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus, pignoribusque desertis, crucem Domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum. Si balneas peterent, unguenta eligerent, divitias et viduitatem haberent materiem luxuriae et libertatis, dominae vocarentur, et sanctae. Nunc in sacco et cinere formosae volunt videri, et in gehennam ignis cum ieiuniis, et pedore descendere: videlicet non eis licet applaudente populo perire cum turbis. Si Gentiles hanc vitam carperent, si Iudaei haberent solatium non placendi eis, quibus displicet Christus. Nunc vero, proh nefas! homines Christiani, praetermissa domorum suorum cura, et proprii oculi trabe neglecta, in alieno oculo festucam quaerunt. Lacerant sanctum propositum, et remedium poenae suae arbitrantur, si nemo sit sanctus: si omnibus detrahatur: si turba sit pereuntium: si multitudo peccantium. 5  Tibi placet lavare quotidie: alius has munditias sordes putat. Tu attagenem ructas, et de comeso acipensere gloriaris: ego faba ventrem impleo. Te delectant cachinnantium greges: me Paula, Melaniumque plangentes. Tu aliena desideras: illae contemnunt sua. Te delibuta melle vina delectant: illae potant aquam frigidam suaviorem. Tu te perdere existimas, quidquid in praesenti non habueris, comederis, devoraveris: illae futura desiderant, et credunt vera esse quae scripta sunt. Esto, inepte et inaniter, quibus resurrectio corporum persuasit: quid ad te? Nobis e contrario tua vita displicet. Bono tuo crassus sis: me macies delectat et pallor. Tu tales miseros arbitraris: nos te miserabiliorem putamus. Par pari refertur, et invicem nobis videmur insanire. 6  Haec, mi domina Asella, cum iam navem conscenderem, raptim flens dolensque conscripsi, et gratias ago Deo meo, quod dignus sim, quem mundus oderit. Ora autem ut de Babylone Ierosolymam regrediar, ne mihi dominetur Nabuchodonosor, sed Iesus filius Iosedec: veniat Ezras, qui interpretatur adiutor, et reducat me in patriam meam. Stultus ego qui volebam cantare Canticum Domini in terra aliena, et deserto monte Sina, Aegypti auxilium flagitabam. Non recordabar Evangelii, quia qui de Ierusalem egreditur, statim incidit in latrones, spoliatur, vulneratur, occiditur. Sed licet Sacerdos despiciat atque Levites, Samaritanus ille misericors est, qui cum diceretur: Samaritanus, es et daemonium habes, daemonium renuens, Samaritem se non negavit; quia quem nos custodem, Hebraei samaritem vocant. Maleficum quidam me garriunt: titulum fidei, servus agnosco. Magum vocant, et Iudaei Dominum meum. Seductor et Apostolus dictus est. Tentatio me non apprehendat, nisi humana. Quotam partem angustiarum perpessus sum, qui cruci milito? Infamiam falsi criminis imputarunt: sed scio per bonam et malam famam perveniri ad regna coelorum. 7. Saluta Paulam et Eustochium, velit nolit mundus, in Christo meas. Saluta matrem Albinam, sororemque Marcellam, Marcellinam quoque, et sanctam Felicitatem, et dic eis: Ante tribunal Christi simul stabimus, ibi apparebit qua mente quis vixerit. Memento mei, exemplum pudicitiae, et virginitatis insigne; fluctusque maris tuis precibus mitiga.

bnf11864.91 bsb4610.256

Hieronymus, Epistulae, 2, 44. AD MARCELLAM. <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 'versipellis' in 'Epistulae, 2, 45'